Skip to main content

‹‹‹ prev (45)

(47) next ›››

(46)
42
Inde accedit ejus eloquio plurima lux ; quo pau-
cioribus enim nitidis exponatur aliquid verbis, eo
facilius a nobis arripitur. Lucidius quoque loqui-
tur Ossianes, vel quia non ea, quae pluribus rebus
communia sunt, exequitur. Haec quidem medi-
tantur philosophi ; non curant praestantiores poe-
tae. Namque est poesis quaedam pictura ; quae
porro sunt pluribus rebus communia, propriis ne-
queunt depingi coloribus, quoniam tahbus omnino
destituuntur. In iis itaque, quae singula sunt,
suisque circumstant distincta signis, Ossianes pene
semper versatur. Si mons dicendus, montem me-
morat Cromlam; si fluvius, Lubara; si sylva,
sylvam Gormaleam.
Simplicibus utitur Ossianes verbis, aptisque epi-
thetis ; tropis ac ahis longioribus abundat simihtu-
dinibus. Sic, qui terrae describendae dant operam,
non in vocabuHs toti sunt : conficiunt etiam tabu-
las, queis ante oculos positum unumquodque vide-
mus regnum, majores montes, maria, insulas, lacus,
flumina, vias, Hinc summa cum animi volupta-

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence