Skip to main content

‹‹‹ prev (36)

(38) next ›››

(37)
33
flagitio ; sint quae magis, quae minus niteant ;
una, ceu sol, cunctis fulgeat induta virtutibus;
omnes denique sibi constantes agant, similesque
sui loquantur. lis, quae ipsarum turpantur nota,
alienamur a vitio ; in iis, quae minus habent splen-
doris, nosmet agnoscimus ; atque, ut in speculo,
perspicimus quid a nobis sit amovendum. Cum
in illo autem, qui communia sentit incommoda,
sapienterque perfert, intueamur, tanquam in tabu-
la, egregie depictam justitiam, benevolentiam, at-
que clementiam, viva hac, placidissimaque gaude-
mus imagine ; virtutemque ipsam admiramur, di-
Jigimus, studemus imitari,
Quas praecipuas adduxerat in scenam personas
Homerus, optime distinxit; suas item Ossianes.
Non jam in Phingaleide est eadem personarum fa-
cies ; sed mire variant hae formam; sibique, ortus
ut occasui, e regione opponuntur. Ossianis, ut Ho-
meri, heroes maximi sunt omnes armis vahdi, sed
suo quisque more. Magnus bellator Suaren est ;
at ubique ferox, donec victrici tandem Phingalis

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence