Skip to main content

‹‹‹ prev (372)

(374) next ›››

(373)
VI. '2. CONSTRUCTIO POETICA HIBERNICA. 925
Vale, | frater, I fiorentibus |j juventutis cum viribits,
Ut | floreas cum domino || in | sempiterno | solio,
Qua martyres in | cuneo | regem | canent aethereo,
Prophetae apostolic/s || ' consonabunt et laudibzw.
Nonnisi bisyllaba assonantia finalis et frequentius monosyl-
laba legitur hic, qnae nna cum initiali eam constructionem ora-
tionis ligatae sistit, quae in vetustis carminibus hibernice et cam-
brice scriptis primitus obtinet ct communiter.
Hanc formam orationis poeticae quis credat esse ortam pri-
nium apud poetas christianos finientis imperii Romani et transiisse
ad Bardos Cambrorum et in carmina gentilia Scandinavorum?
Assonantia initialis autem si propria dicenda est formae poeticae
Germanorum jam vetustis temporibus, jam tum cum cc celebrabant
carminibus antiquis, quod unum apud illos memoriae et annalium
genus erat," gentis suae conditores, assonantia incipiens una cum
finali nec non intermedia putanda est celticae orationis ligatae
forma prisca culta jam a Bardis et Druidis. Apud Hibernos et
Cambros poetas junctus reperitur communiter strictior versuum
ambitus et certus syllabarum numerus nec non certa versuum
collocatio, dum latini poetae imitantes saepius latina metra sup-
posuerunt; quis ejusmodi formas etiam Gallis cognita negant?
Populi residui utriusque celtici exempla vetusta poetica in
sua propria lingua, sistentia assonantiam tam initialem, quam di-
cunt alliterationem, quam finalem, quam dicunt rimum, nec non
internam, supersunt lustranda.
2. Assonantia hibernica.
Monumenta formac poeticae quae exstant hibernica jam ve-
tustissima assonantiam quamcunque prae se ferunt.
Yenerandae haud dubie vetustatis sunt formulae incantatio-
num servatae in uno folio facile saeculi octavi (quod continetur
hodie in codice Sangallensi n. 1395).* Tres sunt hibernicae, qui-
* ln tergo folii, in cujus fronte conspicitur imago sacra. De hac disserit
Kellerus p. 75, ubi Monii de imagine relata referuntur, et p. 91. 92, ubi etiam
incantationum textus typis imprcssus est, sed mendosissime.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence