Skip to main content

‹‹‹ prev (358)

(360) next ›››

(359)
VI. 2. CONSTRUCTIO POETICA CELTICA. 911
certo numero et ordine syllabarum longarum vel brevium, qucm
dixerunt metrum, fihqov, Graeci et Latini. Contra nationes sep-
tentrionales Europae, quae pertinent ad familiam indeuropaeam, *
e. gr. tam Germanorum omnes gentes, cum constet de Scandina-
vis, Saxonibus terrae continentis et anglicis, Baivariis, quam gen-
tes celticae, cuni constet de Hibernis et Cambris vetustis, oratio-
nem ligatam construxerunt secundum sonos congruentes vocum,
non solum incipientes scd etiam finicntes,
Inter hos enim populos, si ita dicere licet , assonantes in
construenda oratione ligata iterum differentia quaedam deprehen-
ditur. Solos incipientes sonos observarunt aliqui, ut Germani,
ita ut in sententia poetica vel versu construerent duas saltem vo-
ces, melius tres vel plures ab eadem consona incipientes vel a vo-
calibus (hac omnes sibi assonant, nec necesse est esse easdem).
Alii autem assonantiam quaesiverunt non solum in initio vocum,
sed etiam in fine, immo in medio vocum. Ilanc formam orationis
poeticae jam monstrant vetusta Hibernomm et Cambrorum mo-
numenta. Minus in medio vocum ohtinerc potest sonorum con-
gruentia, quam in fme, ubi poetae Iliberni et Cambri computant
in duabus vcl pluribus vocibus non solum eandem consonam, sed
etiam eandem syllabam, i. e. tam eandem vocalem fmientem, si
vocalis tantum syllabam efficit, quam eandem consonam, cui prae-
cedit eadem vocalis. Apud Cambros vetustos plcnior haec con-
gruentia, eadem vocalis eademque consona terminalis in duabus
vel pluribus vocibus ejusdcm vel plurium versuum, jani usitata
invenitur, eamque communiter adhibent etiam Hiberni, vocales
tamen adhuc diversas concedunt, ut assonent c. gr. -us, -is, -es,
-im, -am, -em, et quidni, cum etiam vocales diversae ineuntes as-
sonent? Immo propter hoc ipsum haec assonantia majorem ve-
tustatem redolet ct perhibenda est primigenia, quae deinceps in
certiorem formam ct majorem ambitum processit. In ea assonan-
tia origo prima assonantiae finalis est, cultae praesertim a populis
recentioribus Europae, quam dicunt rvmum. **
Xescio an idem mos possit liaberi proprius etiam aliis populis et diver-
sae originis, e. gr. Tungusis, ob ea quae profert Gabelentius in grammatica
dialecti ejus nationis (Klemens de la grammaire mandchoue, p. 148).
Ex gr. §v&fi6g t lat. rhythmus , significante aliud aliquid, deducunt.
Quamvis ea vos computationem poeticam indicans in vetustis libris nec hi-

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence