Skip to main content

‹‹‹ prev (48)

(50) next ›››

(49)
PRAEFATIO. XLIII
servantes linguae formationem mediam inter vetustam et
hodiernam facile princeps, cujus certa regula in hoc opere
pkuimis exempUs (sub nota Mab.) munita est. Codex
saeculo quarto decimo adjudicatur a Turnero (Vindic.
p. 25) et in editione ipsa (Prooem. p. XVII).
Praecipuas hujus codicis dicti rubri narrationes de
Arthuri ejusque satellitum [Arthur ar ford gron, A. et
tabulae rotundae , Mab. 3, 322) rebus gestis Domina
Guest Cambra, femina doctissima et literarum hujus gen-
tis et hujus aetatis inprimis gnara, edidit in tribus tomis
ita inscriptis: "The Mabinogion froni the Llyfr coch
o Hergest, and other ancient welsh manuscripts, with an
enghsh translation and notes . By Lady Charlotte G u e s t .
London 1849."
Codicescornici. L Cornicae dialecto adscriben-
dum monumentum vetustius, quod exstat, est Vocabula-
rium in codice membranaceo Londinii servato in jSIuseo
britannico bibliothecae Cottonianae, qui significatus est
nota Vesp. A, 14.
Hoc vocabularium esse haustum e codice vetustiore,
cujus tamen formas scriptor recentior recentiores in ma-
jori parte fecerit, facile crediderim , tam ob locos hic
iUic vacuos relictos a transscribente , qui non legerit
vetusta , quam etiam ob formas vocum quarundam ve-
tustas non tactas. 8ed nec formarum grammaticalinm
major pars nec codex ipse ultra saeculum duodecimum
removeri potest. Est fortasse recentior codex , cum in
eo sit sermo de Normannis Anglia potitis his verbis in
p. 17'': "tres legitimi milites normannigene difi"amati
sunt nimium insidias fecisse Willelmo antiquo regi anglie
post uictoriam habitam in anglos in primo certamine."
Jam Owenus (in lex. ed. 1803 praef. p. VIII, ubi liber
continens vocabularium dicitur liber Landavensis . ut a

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence