Skip to main content

‹‹‹ prev (43)

(45) next ›››

(44)
XXXVIII PKAF.FATIO.
Trium dialectoruni ampliora monumenta demum ex
uno eodemque tempore circiter exstant, saeculo quarto
decimo, typis impressa jani omnia, narrationes codicis
rubri cambricae, passio Christi cornica et vita S. Nonitae
armorica, ex quibus quae defecerant monumentorum ve-
tustioris aetatis penuria, supplenda erant in hoc opere.
Hos codices vel eorum editiones enumerabo secundum
dialectos ipsas.
C o d i c e s c a m b r i c i . 1 . Oxoniensis prior : codex
Oxoniensis bibliothecae Bodlejanae distinctus quondam
nota NE. D. 2. 19, nunc Auct. F. 4 — 32, membrana-
ceus formae minoris, e pkiribus codicillis compactus,
descriptus jam a Wanlejo in Catal. ms. anglosax. 2, G3.
Partes ejus nobis materiam suppeditantes sunt hae :
a. Eutychii grammatici pars cum glossis cambri-
cis interlinearibus a pag. 2*" usque ad 9' in Hbri primi
segmenta I. II. III (ed. Lindemanni p. 154 — 166).
b. Ovidii artis amatoriae exordium a pag. 37" usque
ad 45'' item cambricas glossas interlineares (in versus
31—370) continens.
Sunt praeclara haec et vetustissima , quae non du-
bito quin sint ejusdem aetatis cum vetustissimis hiberni-
cis, saeculi octavi exeuntis vel noni ineuntis. Id dolen-
dum, quod non sunt copiosiora.
c. Alphabetum Nemnivi in p. 2(V figuras literarum
sistens earundemque nomina cambrica. Figurae sunt
similes figuris literarum, quae dicuntur coelhren y heirdd
(literae bardicae et impressae sunt typis e. gr. apud
Owenum vel in ephemeride inscripta " The C ambro-
Briton 1, p. 241) , sed difFert earum compositio et signi-
ficatio. Eas haud satis accurate pridem publicatas esse
inter epistolas Usserii Armachani quod opus milii non
est visum\ dicit Wanlejus.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence